라틴어 문장 검색

et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 29:1)
Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae.
(불가타 성경, 미카서, 3장3)
In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장20)
Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장21)
praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1378)
Vina dabant animos, et prima pocula pugna missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 27:5)
paterae, scyphi, lebetes socient Falerna nardo tripodasque cantharosque rosa sutilis coronet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:19)
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 286)
'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13715)

SEARCH

MENU NAVIGATION